webinar register page

Saturnalia
Seminarium indicimus, in quo tractabitur quicquid scurrile aut mimicum inter Saturnalia Romae fieri solitum est. Hoc enim tempus nos admonet de feriis, per quas Romani convivia factitabant, dum alea, risu, compotationibus hilaritatem producunt. Tum moris erat ut domini servis cenas apponerent, memoriam refricantes aetatis aureae, qua inter mortales nullum fuisset census dignitatisve aut fortunarum discrimen. In illis ludis perinde erat ac si terminis rerum humanarum revulsis ordines, honores, artes inter se commisceri sursumque deorsum versari viderentur. In his scholis, multa mirabilia ex litteris Latinis omnium aetatum delibantes, quaeremus quae sit intima medulla Saturnaliorum. Atque in hoc elucebit, quaenam sit ea pars animi humani quae nos impellit, habitu moribusque nostris depositis, aliena vestimenta alienasque personas induere.

Dec 20, 2020 05:00 PM in Rome

Webinar is over, you cannot register now. If you have any questions, please contact Webinar host: Schola Humanistica.